

Liber Job*
Caput 1: Versus 14
Boves arabant, etc.[Ibid.]Boves arantes, id est, boni bene operantes, asinae simpliciter viventes; hae juxta boves, quia intelligentia eorum pascuntur. Sabaei captivantes, id est daemones, pueros, id est incipientes, nondum virilis constantiae, gladio, id est desperatione aeternitatis. Nuntius qui evadit, propheticus sermo est: qui ait:Captivus ductus est populus meus: quia non habuit scientiam[Isa. 5.];quia dum fiunt mala quae praedixit, quasi sanus ad Dominum redit: captivatis enim infirmis, vera praedixisse cognoscitur.